# Wheelock's Latin, 6th edition # Wheelock Chapter 4 TR 1 .. THE RARITY OF FRIENDSHIP & Pauci viri veros amicos habent, et pauci sunt digni. TR 2 .. Amicitia vera est praeclara, et omnia praeclara sunt rara. TR 3 .. Multi viri stulti de pecunia semper cogitant, pauci de amicis; sed errant: possumus valere sine multa pecunia, sed sine amicitia non valemus et vita est nihil. GM 1 .. THE TRAGIC STORY OF PHAETHON & Phaethon est filius Phoebi. GM 2 .. Amicus Phaethontis de fama divinae originis dubitat: "Non es filius dei. GM 3 .. Non habes dona deorum. GM 4 .. Non vera est tua fabula." GM 5 .. Magna ira Phaethontem movet: "Filius dei sum! GM 6 .. Phoebe, da signum!" vocat Phaethon. GM 7 .. Phoebus puerum auscultat et sine mora volat de caelo. GM 8 .. "O mi fili, quid desideras?" Phoebus rogat. GM 9 .. "Pecuniam? GM 10 .. Sapientiam? GM 11 .. Vitam sine curis?" GM 12 .. Respondet Phaethon, "Habenas habere et currum solis agere desidero." GM 13 .. O stulte puer! GM 14 .. Malum est tuum consilium. GM 15 .. Non debes officia deorum desiderare. GM 16 .. Phoebus filium monet, sed puer magna pericula non videt. GM 17 .. Equi valent; non valet Phaethon. GM 18 .. Currus sine vero magistro errat in caelo. GM 19 .. Quid videmus? GM 20 .. De caelo cadit Phaethon. GM 21 .. O mala fortuna!