# Wheelock's Latin, 6th edition # Wheelock Chapter 6 TR 1 .. I DO NOT LOVE THEE, DOCTOR FELL & Non amo te, Sabidi, nec possum dicere quare. & Hoc tantum possum dicere: non amo te. & TR 2 .. THE HISTORIAN LIVY LAMENTS THE DECLINE OF ROMAN MORALS & Populus Romanus magnos animos et paucas culpas habebat. TR 3 .. De officiis nostris cogitabamus et gloriam belli semper laudabamus. TR 4 .. Sed nunc multum otium habemus, et multi sunt avari. TR 5 .. Nec vitia nostra nec remedia tolerare possumus. GM 1 .. THE CURSE OF ATREUS & Filii Pelopis erant Atreus Thyestesque. GM 2 .. Thyestes uxorem Atrei corrumpit; tum Atreus vitium invenit et tolerare non potest. GM 3 .. Insidias igitur contra fratrem cogitat: "Sum plenus irae! GM 4 .. Quare filios parvos mei fratris necabo secaboque. GM 5 .. Tum membra coquam et Thyestae cenam dabo." GM 6 .. Necat pueros; Thyestes suos filios mortuos in mensa videt. GM 7 .. O miser Thyeste! GM 8 .. Nihil nunc habes. GM 9 .. Sed, o Atreu, propter tua magna vitia filii tui magnas poenas dabunt. GM 10 .. In animis filiorum tuorum manebit tua culpa antiqua; erit perpetua. GM 11 .. Quid debemus de tuis insidiis cogitare, o Atreu? GM 12 .. Tuam iram non poteras superare; mala igitur erit semper tua fama. GM 13 .. Te tuamque vitam pauci boni laudabunt, sed multi culpabunt.