# Wheelock's Latin, 6th edition # Wheelock Chapter 12 TR 1 .. PLINY WRITES TO MARCELLINUS ABOUT THE DEATH OF FUNDANUS' DAUGHTER & Salve, Marcelline! TR 2 .. Haec tibi scribo de Fundano, amico nostro; is filiam caram et bellam amisit. TR 3 .. Illa puella non XIII annos vixerat, sed natura ei multam sapientiam dederat. TR 4 .. Matrem patremque, fratrem sororemque, nos et alios amicos, magistros magistrasque semper amabat, et nos eam amabamus laudabamusque. TR 5 .. Medici eam adiuvare non poterant. TR 6 .. Quoniam illa autem magnos animos habuit, morbum nimis malum cum patientia toleravit. TR 7 .. Nunc, mI amIce, mitte Fundano nostro litteras de fortuna acerba filiae eius. TR 8 .. Vale. TR 9 .. DIAULUS STILL BURIES HIS CLIENTS & Nuper erat medicus, nunc est vespillo Diaulus. Quod vespillo facit, fecerat et medicus. GM 1 .. A GIFT BEARING GREEKS & In Asia erat magna urbs, Troia. GM 2 .. Ibi rex Priamus vivebat. GM 3 .. Paris, filius illius, Helenam, pulchram feminam Graecam, ceperat. GM 4 .. Propter hoc vitium multi Graeci ad Asiam venerant et diu cum Troianis bellum acerbum gesserant. GM 5 .. Muros autem urbis superare non potuerant. GM 6 .. Sed tum Epeus, unus ex Graecis, eis hoc consilium dedit: "Si magnum equum ligneum faciemus et Troianis dabimus, eos vincere poterimus; Graecos enim in equo condiderimus." GM 7 .. "Nos bene docuisti," Graeci dixerunt et istas insidias sine mora fecerunt. GM 8 .. Post bellum Aeneas, dux Troianus, dixit, "Copias in equo non vidimus; eum in urbem duximus. GM 9 .. Graeci igitur nos vincere potuerunt. GM 10 .. Di fortunam malam praesenserant et nostra ex urbe fugerant."