# Wheelock's Latin, 6th edition # Wheelock Chapter 14 TR 1 .. STORE TEETH & Thais habet nigros, niveos Laecania dentes. & Quae ratio est? Emptos haec habet, illa suos. TR 2 .. CICERO IMAGINES THE STATE OF ROME ITSELF URGING HIM TO PUNISH THE CATILINARIAN CONSPIRATORS & M. Tulli Cicero, quid agis? TR 3 .. Isti pro multis factis malis poenas dare nunc debent; eos enim ad mortem ducere debes, quod Romam in multa pericula traxerunt. TR 4 .. Saepe Romani in hac civitate etiam cives morte multaverunt. TR 5 .. Sed non debes cogitare hos malos esse cives, nam numquam in hac urbe proditores patriae iura cIvium tenuerunt; hi iura sua amiserunt. TR 6 .. Populus Romanus tibi magnas gratias aget, M. Tulli, si istos cum virtute nunc multabis. GM 1 .. EUROPA AND THE BULL & Europam, filiam Agenoris, Iuppiter, rex deorum, vidit. GM 2 .. Victus amore eius, dixit, "Sine hac bella femina ego non potero vivere. GM 3 .. Sed quid agam? GM 4 .. Haec virgo, si eam vi superabo, me non amabit, et Iuno, uxor mea, si insidias meas inveniet, me castigabit. GM 5 .. Arte igitur Europam ad me ducere debeo." GM 6 .. Iuppiter sibi dedit formam tauri. GM 7 .. Cum celeritate e sua arce in caelo per nubes ad terram cucurrit. GM 8 .. Europa cum suis amicis erraverat in loca remota. GM 9 .. Ad has venit ille magnus taurus. GM 10 .. Fugerunt aliae puellae; sola Europa (nam animalia semper amaverat) remansit cum tauro. GM 11 .. Collum eius suis bracchiis Europa tenuit; sine mora trans mare ille eam traxit! GM 12 .. Europa periculum sensit et exclamavit, "O!". GM 13 .. Dixit Iuppiter, "Bella femina, nullae malae sententiae sunt in meo animo. GM 14 .. Non taurus, sed deus ego sum. GM 15 .. Non mors, sed fama gloriaque tibi venient, nam tuum nomen magni poetae cum meo iungent."