# Wheelock's Latin, 6th edition # Wheelock Chapter 15 TR 1 .. CYRUS' DYING WORDS ON IMMORTALITY & O mei filii tres, non debetis esse miseri. TR 2 .. Ad mortem enim nunc venio, sed pars mei, animus meus, semper remanebit. TR 3 .. Dum eram vobiscum, animum non videbatis, sed ex factis meis intellegebatis eum esse in hoc corpore. TR 4 .. Credite igitur animum esse eundem post mortem, etiam si eum non videbitis, et semper conservate me in memoria vestra. TR 5 .. FABIAN TACTICS & Etiam in senectute Quintus Fabius Maximus erat vir verae virtutis et bella cum animis adulescentis gerebat. TR 6 .. De eo amicus noster Ennius, doctus ille poeta, haec verba olim scripsit: "Unus homo civitatem fortunatam nobis cunctatione conservavit. TR 7 .. Rumores et famam non ponebat ante salutem Romae. TR 8 .. Gloria eius, igitur, nunc bene valet et semper valebit. GM 1 .. HOW THE AEGEAN GOT ITS NAME & Athenis vivebant Theseus eiusque pater, rex Aegeus. GM 2 .. Illo tempore cives regi insulae Cretae poenas dabant: septem pueros et eundem numerum puellarum ad eum mittebant. GM 3 .. Hae quattordecim victimae Minotauro suas vitas dabant. GM 4 .. Suo patri Theseus dixit, "Hunc malum morem tolerare non possum! GM 5 .. Ego ipse Minotaurum non timeo. GM 6 .. Istum inveniam et, si potero, meis viribus vincam. GM 7 .. Dis meam fortunam committo. GM 8 .. Alba vela videbis, o mi pater, si mortem fugiam." GM 9 .. Itaque Theseus se cum aliis victimis iunxit et trans mare ad Cretam navigavit. GM 10 .. Ibi suo labore Minotaurum superare et arte Ariadnae, suae amicae, fugere poterat. GM 11 .. Aegeus suum filium in scopulo diu exspectaverat; nunc navem ipsam sui filii videre poterat. GM 12 .. Sed vela nigra, non alba sunt! GM 13 .. Stultus Theseus suum consilium memoria non tenuerat; vela non mutaverat. GM 14 .. Miser Aegeus sine mora se iecit in mare "Aegaeum."