# Wheelock's Latin, 6th edition # Wheelock Chapter 16 TR 1 .. JUVENAL EXPLAINS HIS IMPULSE TO SATIRE & Semper ego auditor ero? TR 2 .. Est turba poetarum in hac urbe -- ego igitur ero poeta! TR 3 .. Sunt milia vitiorum in urbe -- de istis vitiis scribam! TR 4 .. Difficile est saturam non scribere. TR 5 .. Si natura me adiuvare non potest, facit indignatio versum. TR 6 .. In libro meo erunt omnia facta hominum -- timor, ira, voluptas, culpa, cupiditas, insidiae. TR 7 .. Nunc est plena copia vitiorum in hac misera urbe Romae! TR 8 .. ON A TEMPERAMENTAL FRIEND & Difficilis facilis, iucundus acerbus -- es idem: & nec tecum possum vivere nec sine te. GM 1 .. THE WRATH OF ACHILLES & Achilles non solum vir fortis potensque, sed etiam Thetidis deae filius erat. GM 2 .. Ille cum Agamemnone aliisque Graecis Troiam venerat et bellum longum difficileque gesserat. GM 3 .. Sed nunc post novem annos ira acris eum movebat; nam feminam captivam ei caram Agamemnon ceperat. GM 4 .. Itaque Achilles matrem suam vocavit: "Iuva me!" GM 5 .. In mari Thetis eum audivit et ad eum cucurrit: "Tuas sententias intellego, mi dulcis fili," dixit. GM 6 .. "Omnes Graeci te magno in honore habere debent; sine te enim Troianos vincere non possunt. GM 7 .. Cogita haec: si nunc hoc ex bello fugies, tibi erit parva gloria, sed vita longa; si autem hoc loco manebis, magnam gloriam invenies, sed tuam vitam amittes." GM 8 .. "O beata mater, bonum animum habe!" dixit Achilles. GM 9 .. "Omnibus hominibus vita brevis est. GM 10 .. Ego ipse celerem mortem non timeo. GM 11 .. Sed, quoniam ingens ira me tenet, bellum non geram." GM 12 .. Quam magna est vis irae!