# Wheelock's Latin, 6th edition # Wheelock Chapter 21 TR 1 .. VIRGIL'S MESSIANIC ECLOGUE & Venit iam magna aetas nova: de caelo mittitur puer, qui vitam deorum habebit deosque videbit et ipse videbitur ab illis. TR 2 .. Hic puer reget mundum cui virtutes patris pacem dederunt. TR 3 .. Pauca mala, autem, remanebunt, quae homines iubebunt laborare atque bellum asperum gerere. TR 4 .. Erunt etiam altera bella atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles. TR 5 .. Tum, puer, ubi iam longa aetas te virum fecerit, erunt nulli labores, nulla bella; nautae ex navibus discedent, agricolae quoque iam agros relinquent, terra ipsa omnibus hominibus omnia parabit. TR 6 .. Currite, aetates; incipe, parve puer, scire matrem, et erit satis spiritus mihi tua dicere facta. GM 1 .. THE GOLDEN AGE RETURNS & Nunc aetas magna atque nova incipit. GM 2 .. Puer nascitur ac gens aurea venit. GM 3 .. Mundus gravi metu liberabitur. GM 4 .. Ille puer deorum vitam accipiet deosque videbit, et ipse videbitur ab illis. GM 5 .. Mundum reget antiquis virtutibus. GM 6 .. Simul atque laudes et facta parentis legere et virtutem scire poterit, agri beati dulces fructus omnibus hominibus parabunt. GM 7 .. Remanebunt tamen pauca scelera quae homines temptare mare navibus, quae homines cingere urbes muris iubebunt. GM 8 .. Erunt etiam altera bella, atque iterum Troiam magnus mittetur Achilles. GM 9 .. Ubi autem hunc puerum virum fecerit fortis aetas, maria relinquentur a vectoribus, nec nautae pecuniae causa merces mutabunt. GM 10 .. Robustus agricola tauros iugo liberabit; non rastris tangetur humus; omnis terra omnia feret.