# Wheelock's Latin, 6th edition # Wheelock Chapter 22 TR 1 .. A VISIT FROM THE YOUNG INTERNS & Languebam: sed tu comitatus protinus ad me & venisti centum, Symmache, discipulis. & Centum me tetigere manus aquilone gelatae: & non habui febrem, Symmache, nunc habeo! TR 2 .. ON AMBITION AND LITERATURE, BOTH LATIN AND GREEK & Poetae per litteras hominibus magnam perpetuamque famam dare possunt; multi viri, igitur, litteras de suis rebus scribi cupiunt. TR 3 .. Trahimur omnes studio laudis et multi gloria ducuntur, quae aut in litteris Graecis aut Latinis inveniri potest. TR 4 .. Qui, autem, videt multum fructum gloriae in versibus Latinis sed non in Graecis, nimium errat, quod litterae Graecae leguntur in omnibus fere gentibus, sed Latinae in finibus suis continentur. GM 1 .. CICERO REPORTS HIS VICTORY OVER CATILINE & Rem publicam, o cives, vitam omnium vestrum, bona, fortunas, domum senatus atque hanc pulchram urbem hoc die laboribus, consiliis, periculis meis ex igne atque ferro eripui. GM 2 .. Nunc, o cives, quoniam malos duces mali belli captos iam tenetis, cogitare debetis de bona spe vestra. GM 3 .. Catilina ex urbe media expulsus est. GM 4 .. Erat ille qui timebatur ab omnibus, tam diu dum urbis moenibus continebatur. GM 5 .. Nunc ille homo tam acer, tam audax, tam in scelere vigilans, tam in malis rebus diligens, sublatus est. GM 6 .. Quamquam haec omnia, o cives, sunt a me administrata, videntur tamen imperio atque consilio deorum immortalium et gesta et provisa esse. GM 7 .. Nam multis temporibus di immortales spem fidemque huius rei publicae aluerunt. GM 8 .. Hoc autem tempore praeclarissimas eis gratias agere debetis. GM 9 .. Erepti enim estis ex crudelissima ac misera morte, erepti (estis) sine caede, sine sanguine, sine exercitu. GM 10 .. Memoria vestra, o cives, nostrae res alentur; laus, fama, gloriaque valebunt; litteris vivent remanebuntque. GM 11 .. In perpetua pace esse possumus, o cives.