# Wheelock's Latin, 6th edition # Wheelock Chapter 25 TR 1 .. THE DEATH OF LAOCOON -- AND TROY & Hic alius magnus timor (O fabula misera!) animos caecos nostros terret. TR 2 .. Laocoon, sacerdos Neptuni fortuna factus, acrem taurum ad aram in litore mactabat. TR 3 .. Tum gemini serpentes potentes, mare prementes, ab insula ad litora currunt. TR 4 .. Iamque agros tenebant et, oculis igne ardentibus, ora linguis sibilis lambebant. TR 5 .. Nos omnes fugimus; illi via certa Laocoonta filiosque eius petunt. TR 6 .. Primum parva corpora duorum puerorum capiunt et lacerant necantque devorantque. TR 7 .. Tum patrem fortem, ad filios miseros currentem, rapiunt et magnis spiris tenent et superant. TR 8 .. Nec se a vulneribus defendere nec fugere potest, et ipse, ut taurus saucius ad aram, clamores horrendos ad caelum tollit. TR 9 .. Eodem tempore serpentes fugiunt, petuntque perfugium in arce Minervae acris. TR 10 .. Quod Laocoon in equum Minervae hastam iecerat, nos putavimus eum erravisse et poenas dedisse; veritatem acerbam nescivimus. TR 11 .. Portas patefacimus et admittimus istum equum in urbem; atque pueri puellaeque -- O patria, O di magni, O Troia! -- eum tangere gaudent. TR 12 .. Et quoque gaudemus nos miseri, quibus ille dies fuit ultimus ac quibus numquam erit ullum solacium.