# Wheelock's Latin, 6th edition # Wheelock Chapter 25 GM 1 .. THE CHARACTER OF CATILINE'S FOLLOWERS & Sed cur tam diu de uno hoste (Catilina) dicimus, et de eo hoste qui iam dicit se esse hostem, et quem, quod murus interest, non timeo: de his, qui in media urbe, qui nobiscum sunt, nihil dicimus? GM 2 .. Exponam enim vobis, o cives, genera hominum ex quibus istae copiae parantur. GM 3 .. Unum genus est eorum qui magno in aere alieno magnas etiam possessiones habent, quarum amore adducti dissolvi nullo modo possunt. GM 4 .. Sed hos homines non puto timendos (esse), quod deduci de sententia (sua) possunt. GM 5 .. Alterum genus est eorum qui, quamquam premuntur aere alieno, imperium tamen exspectant atque honores quos, re publica perturbata, consequi se posse putant. GM 6 .. Quibus hoc non sperandum est. GM 7 .. Nam illis hoc intellegendum est: primum omnium me ipsum vigilare, adesse, providere rei publicae; deinde magnos animos esse in bonis viris, magnam concordiam ordinum, maximam multitudinem, magnas militum copias; deos denique immortales huic invicto populo, claro imperio, pulchrae urbi contra tantam vim sceleris auxilium esse daturos. GM 8 .. Num illi in cinere urbis et in sanguine civium se consules aut dictatores aut etiam reges sperant futuros (esse)?