# Wheelock's Latin, 6th edition # Wheelock Chapter 26 TR 1 .. THE NATIONS OF GAUL & Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. TR 2 .. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. TR 3 .. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit TR 4 .. Horum omnium fortissimi sunt Belgae. TR 5 .. THE GOOD LIFE & Haec sunt, amice iucundissime, quae vitam faciunt beatiorem: res non facta labore sed a patre relicta, ager felix, parvum fori et satis otii, mens aequa, vires et corpus sanum, sapientia, amici veri, sine arte mensa, nox non ebria sed soluta curis, non tristis torus et tamen pudicus, somnus facilis. TR 6 .. Desidera tantum quod habes, cupe nihil; noli timere ultimum diem aut sperare. GM 1 .. THE VIRTUES OF THE ORATOR CATO & Catonem vero quis nostrorum oratorum, qui nunc sunt, legit? GM 2 .. Aut quis eum novit? GM 3 .. At quem virum, di boni! GM 4 .. Mitto civem aut senatorem aut imperatorem; oratorem enim hoc loco quaerimus; quis in laudando est gravior illo? GM 5 .. Acerbior in vituperando? GM 6 .. In sententiis sapientior? GM 7 .. In confirmatione subtilior? GM 8 .. Omnes oratoriae virtutes in clarissimis orationibus eius invenientur. GM 9 .. Iam quem florem aut quem lucem eloquentiae Origines eius non habent? GM 10 .. Cur igitur Lysias et Hyperides amantur dum ignoratur Cato? GM 11 .. Antiquior est huius sermo et quaedam horridiora verba. GM 12 .. Ita enim tum loquebantur. GM 13 .. Scio hunc oratorem nondum esse satis politum et aliquid perfectius quaerendum esse. GM 14 .. Nihil enim est simul et inventum et perfectum. GM 15 .. Sed ea in nostris inscitia est, quod hi ipsi qui in litteris Graecis antiquitate delectantur, hanc in Catone ne noverunt quidem. GM 16 .. Hyperidae volunt esse et Lysiae; eos laudo, sed cur nolunt Catones (esse)?