# Wheelock's Latin, 6th edition # Wheelock Chapter 31 TR 1 .. GIVE ME A THOUSAND KISSES! & Vivamus, mea Lesbia, atque amemus, & rumoresque senum severiorum & omnes unius aestimemus assis! & Soles occidere et redire possunt; & nobis cum semel occidit brevis lux, & nox est perpetua una dormienda. & Da mi basia mille, deinde centum; & dein mille altera, dein secunda centum; & deinde usque altera mille, deinde centum. & Dein, cum milia multa fecerimus -- & conturbabimus illa, ne sciamus, & aut ne quis malus invidere possit, & cum tantum sciat esse basiorum. & TR 2 .. RINGO & Senos Charinus omnibus digitis gerit & nec nocte ponit anulos & nec cum lavatur. Causa quae sit quaeritis? & Dactyliothecam non habet! TR 3 .. FACETIAE & Cum Cicero apud Damasippum cenaret et ille, mediocri vino in mensa posito, diceret, "Bibe hoc Falernum; hoc est vinum quadraginta annorum," Cicero respondit, "Bene aetatem fert!" TR 4 .. Augustus, cum quidam ridiculus ei libellum trepide adferret, et modo proferret manum et modo retraheret, "Putas," inquit, "te assem elephanto dare?"