# Wheelock's Latin, 6th edition # Wheelock Chapter 31 GM 1 .. LUCRETIA: PARAGON OF VIRTUE & Roma regebatur a tyranno superbo, cuius filius erat Sextus Tarquinius. GM 2 .. Quadam nocte cum Tarquinius vinum biberet cum amicis, coeperunt quisque uxorem suam laudare. GM 3 .. Collatinus dixit suam Lucretiam omnibus ceteris praestare: "Nos conferamus in meas aedes videamusque quid mea uxor nunc agat. GM 4 .. Tum scietis quanto melior sit mea Lucretia quam aliae." GM 5 .. Omnes responderunt, "Discedamus!" Cum ad illas aedes venissent, fidelem Lucretiam non ludentem, sed lanam ducentem invenerunt. GM 6 .. Sextus, cum videret quam pulchra et pudica Lucretia esset, malo amore captus est. GM 7 .. Paucis diebus post, cum abesset Collatinus, iste revenit. GM 8 .. Cum, cena oblata, in hospitale cubiculum ductus esset, ad dormientem Lucretiam venit: "Tace!" inquit. GM 9 .. "Sextus Tarquinius sum; ferrum in manu fero. GM 10 .. Cede mihi aut te necabo!" GM 11 .. Cum Lucretia necari mallet, denique tamen vicit Sextus eius pudicitiam. GM 12 .. Tum discessit. GM 13 .. Sed Lucretia omnia haec narravit Collatino, qui iuravit se Sextum necaturum esse. GM 14 .. Tum Lucretia se necavit, ne aliis uxoribus videretur malo exemplo esse: "Ego me culpa absolvo, sed poena non libero," occidens dixit.