# Wheelock's Latin, 6th edition # Wheelock Chapter 32 TR 1 .. THE CHARACTER OF CIMON & Cimon celeriter ad summos honores pervenit. TR 2 .. Habebat enim satis eloquentiae, summam liberalitatem, magnam scientiam legum et rei militaris, quod cum patre a puero in exercitibus fuerat. TR 3 .. Itaque hic populum urbanum in sua potestate facillime tenuit et apud exercitum valuit plurimum auctoritate. TR 4 .. Cum ille occidisset, Athenienses de eo diu doluerunt; non solum in bello, autem, sed etiam in pace eum graviter desideraverunt. TR 5 .. Fuit enim vir tantae liberalitatis ut, cum multos hortos haberet, numquam in his custodias poneret; nam hortos liberrime patere voluit ne populus ab his fructibus prohiberetur. TR 6 .. Saepe autem, cum aliquem minus bene vestitum videret, ei suum amiculum dedit. TR 7 .. Multos locupletavit; multos pauperes vivos iuvit atque mortuos suo sumptu extulit. TR 8 .. Sic minime mirum est si, propter mores Cimonis, vita eius fuit secura et mors eius fuit omnibus tam acerba quam mors cuiusdam ex familia. TR 9 .. A VACATION -- FROM YOU! & Quid mihi reddat ager quaeris, Line, Nomentanus? & Hoc mihi reddit ager: te, Line, non video! TR 10 .. PLEASE -- DON'T! & Nil recitas et vis, Mamerce, poeta videri. & Quidquid vis esto, dummodo nil recites! GM 1 .. VIRGIL PRAISES THE RUSTIC LIFE & O nimium fortunatos agricolas, quibus facilem victum divitissima terra volens fundit! GM 2 .. Otium iucundum, agri longe patentes, speluncae vivique lacus, mugitusque boum dulcesque sub arbore somni ab eis non absunt. GM 3 .. Inter eos iura et leges diutius manent; scelera prohibentur. GM 4 .. Vivit feliciter qui ratione potuit causas rerum cognoscere atque luce scientiae metus omnes et pessimas curas ex sua mente expulit. GM 5 .. Neque bella acria illum terrent, neque saevi exercitus, neque cetera pericula quae saepissime homines timent. GM 6 .. Divitias et honores ille non tam fortiter amat, ut velit beneficia vitae rusticae amittere. GM 7 .. Cum pauper sit, tamen ille sibi videtur par regibus, cum filii parvi illius ad eum celeriter accurrunt et cara oscula liberrime offerunt. GM 8 .. Huic di immortales, fideliter culti, pacem perpetuam dant. GM 9 .. Vitam similiter beatam quondam egerunt Romulus et Remus.