# Wheelock's Latin, 6th edition # Wheelock Chapter 33 TR 1 .. B.Y.O.B., ETC., ETC. & Cenabis bene, mi Fabulle, apud me & paucis (si tibi di favent) diebus -- si tecum attuleris bonam atque magnam & cenam, non sine candida puella & et vino et sale et omnibus cachinnis; haec si, inquam, attuleris, venuste noster, & cenabis bene; nam tui Catulli & plenus sacculus est aranearum & Sed contra accipies meros amores, & seu quid suavius elegantiusve est; & nam unguentum dabo, quod meae puellae & donarunt Veneres Cupidinesque; & quod tu cum olfacies, deos rogabis, & totum ut te faciant, Fabulle, nasum. TR 2 .. THE RICH GET RICHER & Semper pauper eris, si pauper es, Aemiliane: & dantur opes nulli nunc nisi divitibus. TR 3 .. ARISTOTLE, TUTOR OF ALEXANDER THE GREAT & An Philippus, rex Macedonum, voluisset Alexandro, filio suo, prima elementa litterarum tradi ab Aristotele, summo eius aetatis philosopho, aut hic suscepisset illud maximum officium, nisi initia studiorum pertinere ad summam sapientissime credidissent? TR 4 .. YOUR LOSS, MY GAIN! & Cum Quintus Fabius Maximus magno consilio Tarentum fortissime recepisset et Salinator (qui in arce fuerat, urbe amissa) dixisset, "Mea opera, Quinte Fabi, Tarentum recepisti," Fabius, me audiente, "Certe," inquit ridens, "nam nisi tu urbem amisisses, numquam eam recepissem."