# Wheelock's Latin, 6th edition # Wheelock Chapter 34 GM 1 .. SALLUST'S VIEW OF HUMAN NATURE & Omnes homines qui cupiunt praestare ceteris animalibus summa ope niti debent, ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura finxit prona atque ventri oboedientia. GM 2 .. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est; animi imperio, corporis servitio utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est. GM 3 .. Mihi rectius videtur gloriam quaerere ingenii quam virium opibus et, quoniam vita ipsa qua fruimur brevis est, memoriam nostri quam maxime longam efficere. GM 4 .. Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est; virtus clara aeternaque habetur. GM 5 .. Sed multi mortales, dediti ventri atque somno, indocti incultique vitam sicuti peregrinantes egerunt; quibus profecto contra naturam corpus voluptati, anima oneri fuit. GM 6 .. Eorum ego vitam mortemque iuxta aestimo quoniam de utraque siletur. GM 7 .. Sed is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui aliquo negotio intentus praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit.