# Wheelock's Latin, 6th edition # Wheelock Chapter 35 TR 1 .. OVID ASKS THE GODS TO INSPIRE HIS WORK & In nova fert animus mutatas dicere formas & corpora: di, coeptis -- nam vos mutastis et illas -- & adspirate meis primaque ab origine mundi & ad mea perpetuum deducite tempora carmen! TR 2 .. SORRY, NOBODY'S HOME! & Nasica ad poetam Ennium venit. TR 3 .. Cum ad ianuam Ennium quaesivisset et serva respondisset eum in casa non esse, sensit illam domini iussu id dixisse et Ennium vero esse in casa. TR 4 .. Post paucos dies, cum Ennius ad Nasicam venisset et eum ad ianuam quaereret, Nasica ipse exclamavit se in casa non esse. TR 5 .. Tum Ennius, "Quid?" inquit "Ego non cognosco vocem tuam?" TR 6 .. Nasica mero cum sale respondit: "Vae, homo es impudens!" TR 7 .. Cum ego te quaererem, servae tuae credidi te non in casa esse, nonne tu mihi ipsi nunc credes?" TR 8 .. "I DO." "I DON'T!" & Nubere vis Prisco. Non miror, Paula; sapisti. & Ducere te non vult Priscus: et ille sapit! TR 9 .. MARONILLA HAS A COUGH & Petit Gemellus nuptias Maronillae & Et cupit et instat et precatur et donat. & Adeone pulchra est? Immo, foedius nil est. & Quid ergo in illa petitur et placet? Tussit! TR 10 .. SUMMER VACATION & Ludi magister, parce simplici turbae: & aestate pueri si valent, satis discunt.