# Wheelock's Latin, 6th edition # Wheelock Chapter 40 GM 1 .. HANNIBAL AND THE ROMANS FIGHT TO A DRAW & Exercitum Hannibalis transeuntem Appenninum impediebat ferox tempestas: magnus imber vento mixtus oppugnabat capita militum, qui verebantur ut tantam vim frigoris ferre possent. GM 2 .. Duos dies eo loco sicut obsessi manserunt. GM 3 .. Multi homines mortui sunt, multa animalia: etiam perierunt septem elephanti ex iis qui semper adhuc superaverant. GM 4 .. Degressus Appennino Hannibal ad Placentiam castra movit et decem milia passuum progressus consedit. GM 5 .. Postero die duodecim milia peditum, quinque equitum contra hostem ducit; nec Sempronius consul fugit proelium. GM 6 .. Atque eo die tria milia passuum inter duo castra fuerunt; postero die magnis animis pugnaverunt. GM 7 .. Primo vis Romanorum ita superior fuit ut non solum vincerent, sed pulsos hostes in castra sequerentur et castra oppugnarent. GM 8 .. Iam nona diei hora erat, cum Romanus dux, cum nulla spes esset capiendorum castrorum, militibus imperavit ut omnino se reciperent. GM 9 .. Hoc ubi Hannibal accepit, extemplo, equitibus emissis, in hostem ipse cum peditibus e mediis castris erupit. GM 10 .. Acriter pugnatum est, sed nox proelium diremit. GM 11 .. Ab utraque parte sescenti pedites et trecenti equites ceciderunt; sed maior Romanis iactura fuit, quod equestris ordinis tot viri et tribuni militum quinque et praefecti sociorum tres sunt interfecti.