# Wheelock's Latin, 6th edition # Wheelock Chapter 24 TR 1 .. DE CUPIDITATE [Horace] & Homo stultus, "O cives, cives," inquit, "pecunia ante omnia quaerenda est; virtus et probitas post pecuniam." TR 2 .. DE CUPIDITATE [Cicero] & Pecuniae autem cupiditas fugienda est. TR 3 .. Fugienda etiam est cupiditas gloriae; eripit enim libertatem. TR 4 .. Neque imperia semper petenda sunt neque semper accipienda sunt. TR 5 .. DE CUPIDITATE [Phaedrus] & Hercules, in caelum propter virtutem receptus, deos salutavit; sed Pluto veniente, qui est filius Fortunae, Hercules oculos avertit. TR 6 .. Tum, causa quaesita, "Iste," inquit, "spernendus est quod lucri causa omnia corrumpit." TR 7 .. THE SATIRIST'S MODUS OPERANDI & Ridens saturas meas percurram, et cur non? TR 8 .. Quid vetat me ridentem dicere verum, ut pueris educandis saepe dant crustula magistri? TR 9 .. Quaero res graves iucundo ludo et, nominibus fictis, de multis culpis vitiisque narro. TR 10 .. Sed quid rides? TR 11 .. Mutato nomine, de te fabula narratur! GM 1 .. CAESAR'S CAMP IS ATTACKED BY BELGIANS & Caesar, equitatu praemisso, sex legiones ducebat; post eas totius exercitus impedimenta collocaverat; equites nostri, flumine transito, cum hostium equitatu proelium commiserunt. GM 2 .. Illi identidem in silvas ad suos se recipiebant ac rursus ex silva in nostros impetum faciebant. GM 3 .. Nostri tantum ad finem silvae insequi eos audebant. GM 4 .. Interim legiones sex, ubi primum venerunt, armis depositis, castra munire coeperunt. GM 5 .. Ubi prima impedimenta nostri exercitus ab eis qui in silvis latebant visa sunt, omnibus cum copiis provolaverunt impetumque in nostros equites fecerunt. GM 6 .. Equitibus facile pulsis, incredibili celeritate ad flumen cucurrerunt. GM 7 .. Itaque uno tempore et ad silvas et in flumine et in manibus nostris hostes videbantur. GM 8 .. Eadem celeritate ad nostra castra atque eos qui in labore occupati erant cucurrerunt. GM 9 .. Caesari omnia uno tempore erant agenda: vexillum ponendum, signum tuba dandum, quod eos iussit arma tollere; a labore revocandi milites; acies paranda. GM 10 .. Quarum rerum magnam partem brevitas temporis et hostium adventus impediebat. GM 11 .. Itaque duces, propter propinquitatem et celeritatem hostium, Caesaris imperium non exspectabant, sed per se ea quae videbantur faciebant.